- INTESTATUS
- INTESTATUSqui Decesserat, habebatur olim pro damnato ac infami. Cum enim Conciliorum Canonibus certam bonorum suorum atque adeo decimam partem, ut est apud Matth. Paris. p. 113. distribuere in pios usus quisque teneretur: qui id non egisset, salutis suae curam quodammodo videbatur abiecisse. Quamobrem non unâ Synodo iubentur sacrorum Ministri moribunnos hortari, ut et peccara sua confiteantur et de rebus surs in Ecclesiam vel pauperum favorem, aut in alios pios usus, ad avimae salutem disponanr. Quod quidem ita invaluit, ut delictorum absolutio et Viaticum denegaretur iis, qui monita haec neglexerant; talesque salutis suae curam omnem abiecisse erederentur: sic ut nullum inter eiusmodi Intestatos et illos, qui sibi ipsis intulissent mortem, discrimen haberetur. uti proin istiusmodi ἀυτοφόνων bona mobilia in Fiscum redigebantur, ita et Intestatorum dominis addici debere exstimavêrunt, maxime si per eos licuerat hand intestatos Decedere, vide C. du Fresue Not. ad Stabilimenta S. Lud. Cuius quidem consuetudinis ea videtur fuisse origo, quod, cum absque eleemosynarum distributione praevia Decedere probrosum quodammodo Vett. iudicarent, saepeque accideret, ut morte impraevisâ, nullâ factâ bonorum in elcemosynas ordinatione ac dispositione, quis Decederet, sanxêrunt, ut animae illius consulturi Episcopi ac Sacerdotes ex Defunct bonis eleemosynas distribuerent, eoque nomine bona illius mobilia sequestrarent, debita creditoribus persolverent omniaque exquerentur, eodem modo, quo tenerentur, si Testamentum fecisset, exsecutores, ut habetur in Statutis Vilhelmi Regis Scotiae c. 22. §. 3. Cuiusmodi bona hoc modo in eleemosynam sequestrata, Eleemosynam Rationabilem appellatam esse, docet C. du Fresne in hoc vocc. Neque forte alio iure cognitio de Testamentis ad Curiam Christianitatis, uti vocant, pertinuit; cum ut est apud Matth. Paris A. C. 1190. rerum, quae in Testamento relinquebantur, distributio auctoritate Eccl. fieret. Vide quae de Photio Patr. CP. Occidentis Episcoporum hunc morem in Orientem invehere quoque conato refert. Anastas. Bibl. Praes. ad VIII. Syn. Cum vero Episcopos ac Sacerdotes in vassallorum suorum bona manus inicere aegre ferrent saeculares domini Ecclesiasticorum inprimis avaritiâ ac inquitate irritati: id etiam iuris sibi arrogavêre, vario praetextu; Ac primo quidem id ipsum exsequendi, quod Episcopi ac Sacerdotes, h. e. elcemosynas saciendi et debita Defuncti persolvendi: tum eriam eadem bona mobilia sibi adscribendi, quod intestati haberentur pro βιοθανάτοις, quorum ex usu et recepta consuetudine bona mobilia ad dominos pertinebant. Verum postmodum eo processit dominorum rapacitas, ut vassallorum suorum, qui sic Decesserant, non modo nullam partem bonorum in pios usus distribuerent, sed ea promiscue invaderent, ipsa quoque eorum debita persolvere renuentes: unde querela Episcoporum Angliae, in Provinciali Eccl. Cantuar. l. 3. tit. 28. in Conc. Lambethensi A. C. 1261. et Londinensi A. C. 1342. Medieratem autem aut tertiam bonorum Intesiati mobilium partem iis casibus interdum domini arrogavêre, uti ex Usaticis Barcionensibus MSS. ostendit laudatus C. du Fresne. Imo, quasi intestatorum bona primi occupantis essent in ea denique manum iniciebant hospites, si in eoruni Decessisent hospitiis, quod vetitum egimus in Statutis cit. Vilhelmi Scot. Regis, c. 30. §. 3, 4, 5, et 6. Vide quoque Ughellum Ital. Sacr. Tom. 1. p. 137. et 144. Quod porro saeculares domini in vassallos suos intestatos, idem sibi dein ascripsêre Episcopi in Clericos suae Dioecesis, atque adco ipsi summiPontifices in Episcopos. Unde de Ioh. Archiep. Cremensi, qui Avenione inrestatus Decesserat, sic Hisi. Ep. Cremens.Pontifex hic moritur in Avenione,Et thesaurus rapitur sub hac ratione,Quod sublatus dicitur in intesiatione,Plura hanc in rem vide apud saepius laudat. C. du Fresne in Gloss. et Notis ad Stabilimenta S. Lud. ut et infra aliquid, ubi de Porticana.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.